GULIELMUS Rondeletius

GULIELMUS Rondeletius
GULIELMUS Rondeletius
Medicus insignis, Monspelii et in Flandria docuit, auctor libri de Piscibus, quem tamen exscripsisse ex Annotationibus Gul. Pelicerii praefati in Plin. numquam editis, Thuan. ait Hist. reliqua eius opera, quae semel concepta scriptaque numquam relegere aut corrigere solitus est, enarrat Ant. Teissier Elog. P. 1. ubi addit consilio eius Theatrum Anatom. Monspelii a Rege erectum esse, A. C. 1556. ceterum a iuventute eum vino abstinuisse, ut a podagra immunis esset, supra modum largum fuisse noctes lectione magis ac studiis, quam somno, exegisse, ac post cap???vitatem Pelicerii Ep. supra dicti, omnes libros Theologicos, quos, frequens legebat, in ignem coniecisse, atque erat Anatomicus eximius, unius liberorum suorum exstincti ipsum anatomen instituisse, non sine vituperio bonorum, fil. tandem nimiâ ingestione mortuum esse. Scaevola San-Marth. Elog. l. 3. Obiit A. C. 1566. Vide quoque P. Castell. Vir. illustr. Medic. I. Iubert. in Vita eius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”